Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 1: Versus 29

Omni iniquitate.Enumerat partes, ut apertius accuset malitiam, quando quis damnum molitur alicui. Nequitia est temeritas quando audet quod nequit, vel intemperantia sui. Contentio est impugnatio veritatis per confidentiam clamoris. Malignitas est mala voluntas, cum ultra non potest vel de beneficiis gratiam non referre.Detractores:qui aliorum bona negant, vel invertunt.Deo odibiles.Ne levis putetur susurratio vel detractio, quia in verbis sunt, addit de eis:Deo odibiles,ut intelligant se per solam susurrationem et detractionem aeternam incurrere posse damnationem.Elatos.Elati sunt qui nolunt pati priorem, vel parem.
(* Traductions européennes)